라틴어 문장 검색

Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 136:2)
Qui vult relinquere saeculum, videat ne aliquid retineat quodsi illius partium, quoniam tantundem valeret, ac si paleis ignem extingueret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 144:2)
Pater, erudi me, quomodo, si oportuerit me regi servire, ut prudenset bene doctus valeam placere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:6)
(5) Si dicas, quod verum est quantum ad corpora, sicut videtur Augustinus dicere in V De civitate dei, quod "afflatus sidereos" possumus dicere valere usque ad corpum transmutationes, non autem ad animae, contra:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:1)
Tantum valet institutio, ut vincat naturam!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:5)
at inexercitata minuitur et labitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:7)
quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:8)
His enim causis minuitur diluvium quibus crevit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:5)
postea minui coepisse aquas misericordia Dei, centum quinquaginta diebus diminutionem aquarum factam, postea apparuisse capita montium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:7)
Ex illo minui diluvium coepit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:23)
Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:3)
Propinquitate enim regiae stirpis, gentilitateque etiam tum Constantii nominis, efferebatur in fastus, si plus valuisset, ausurus hostilia in auctorem suae felicitatis (ut videbatur).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:2)
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc , ad sortem periculorum communium traxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:1)
Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 23:1)
Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION