라틴어 문장 검색

gratantur superi, Phlegrae ceu fessus anhelet proelia et Encelado fumantem impresserit Aetnen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권3)
dixit, tectumque adgressa propinquae pastorale casae reficit spiramina fessi ignis, et horrendos inrumpit turbida campos, qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis orba Ceres magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권126)
quas Traianus ex parte frustratus est vetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus verus inpressit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:4)
Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:1)
Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 31:1)
inprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo nisi de eo quam celeriter excedere, dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris meritis deputatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:2)
Sic et de ipso mundo natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit, variant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 7:2)
Haec est veritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec variare iudicium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:10)
et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:7)
et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.12)
Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.9)
Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret, Quem facit inpresso mutua dente venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 610)
ibi si variaret, quod raro incidebat, institutum ut secundae classis vocarentur, nec fere unquam infra ita descenderunt, ut ad infimos pervenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 446:3)
ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium si nec causis nec personis variet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 480:1)
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION