라틴어 문장 검색

Neque praetereundum est quod, cum omne publicae opulentiae augmentum ab exteris nationibus lucrifieri necesse sit (quicquid enim alicubi adiicitur, alibi detrahitur), tria tantum esse quas gens genti vendit, materiam mercium, manufacturam, et vecturam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 16:2)
Secundum est, quod nisi prompta haec a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias cito redigerentur, quandoquidem cogerentur res suas (sive bona mobilia fuerint sive praedia) nimis vili pretio vendere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:6)
locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:18)
Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:5)
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장4)
Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;
(불가타 성경, 집회서, 22장28)
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
(불가타 성경, 집회서, 36장26)
Assumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea.
(불가타 성경, 집회서, 51장36)
Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii.
(불가타 성경, 바룩서, 4장58)
Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
(불가타 성경, 요엘서, 4장3)
Et filios Iudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
(불가타 성경, 요엘서, 4장6)
Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, et reddam ultionem vestram in caput vestrum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장7)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
(불가타 성경, 요엘서, 4장8)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
(불가타 성경, 아모스서, 2장6)
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
(불가타 성경, 아모스서, 2장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION