라틴어 문장 검색

neque enim civilibus bellis capti in praedam vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장3)
sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio verterat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장8)
unde infami gratia primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in perniciem vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장3)
mox raptum vexillum in hostem vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장4)
vernile dictum omnem invidiam in eum vertit, tamquam signum incendendae Cremonae dedisset, quae iam flagrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장13)
is fuit Anicetus Polemonis libertus, prae- potens olim, et postquam regnum in formam provinciae verterat, mutationis impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장3)
quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장7)
ea simulatio officii a metu profecta verterat in favorem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장7)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)
nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장7)
inerat tamen simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장5)
quae saevitia recentibus odiis sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장6)
nihil evenisse cur antiquitus instituta exolescerent aut principis honor in cuiusquam contumeliam verteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장2)
sed civitas rimandis offensis sagax verterat se transtuleratque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장3)
et cratis vineasque parantibus adactae tormentis ardentes hastae, ultroque ipsi obpugnatores ignibus petebantur, donec desperata vi verterent consilium ad moras, haud ignari paucorum dierum inesse alimenta et multum imbellis turbae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION