라틴어 문장 검색

Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique concordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:1)
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:1)
Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:3)
putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 20:6)
ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:3)
et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:9)
utilissima est dissimulata subtilitas quae effectu apparet, habitu latet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:11)
PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 16:1)
Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
(세네카, 행복론, Liber III 10:1)
nihil non longa demolitur vetustas et movet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:4)
Ut antiquiora, quae vetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii, qui nunc Massiliam incolunt, prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugaverit, incertum est, utrum caeli gravitas an praepotentis Italiae conspectus an natura importuosi maris;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:4)
hoc enim unum est in rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:2)
Legitur, floret, in manus hominum, in pectora receptus vetustatem nullam timet;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:2)
videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:7)
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION