라틴어 문장 검색

senatus quo die primum est in Capitolio consultus decrevit ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 403:1)
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)
ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 536:1)
imber ab note media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 587:2)
haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 52:1)
tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:3)
Nico ex adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 130:2)
nota vox eius et familiare iam signum cum excitasset vigilem, dicenti vix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 132:2)
inferentes aprum duos secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum venabulo traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 133:1)
eo delato ad Hannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 268:1)
fuga confestim ex acie duce amisso fieri coepta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 501:1)
haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio vix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, cum se coniunxissent, debellari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 504:1)
neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 566:2)
et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus, ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 318:2)
Itaque confestim eo missus Marcellus consul designatus, qui rem inspiceret ac, si digna videretur, exercitu accito bellum ex Apulia in Etruriam transferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 338:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION