라틴어 문장 검색

sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:16)
ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:8)
Hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus, cor hominis sicut illud coeleste manna confirmet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:11)
Non habes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:24)
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:3)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
XVII, 9) dixerit nihil difficilius quam hominis interiora comprehendere, quanto magis difficile viri justi mentem cognoscere?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:3)
Verum si justi viri mentem consideres, advertas justitiam solam esse, quae aliis potius nata est, quam sibi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:7)
sunt enim cogitationes mentis contrariae, quae utique oriuntur postea.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:6)
Haec quamdiu velut intus clausa sunt, nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis foventur, ne prodeant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:7)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Sensu autem altiore illud manifestatur, quia homo mens est quae est rationis capax;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:7)
Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:6)
Ipsaque mens illic locata secundum plurimorum sententiam, et maxime Salomonis qui ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION