라틴어 문장 검색

quo tamen uicto ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu splendidissima colonia sumus, in qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum;
(아풀레이우스, 변명 23:9)
sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit idem sagacitate odorandi canes et uulturios;
(아풀레이우스, 변명 55:8)
litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo.
(아풀레이우스, 변명 82:2)
mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret.
(아풀레이우스, 변명 97:5)
namque eum etiam uicit saepenumero - pudet dicere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:7)
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus - inde ei suppeditata doctrina est - , eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset.
(아풀레이우스, 플로리다 18:20)
"nam siue ego uicero,"
(아풀레이우스, 플로리다 18:22)
"ita, si uincis, in condicionem incidisti:"
(아풀레이우스, 플로리다 18:25)
"si uinceris, in damnationem."
(아풀레이우스, 플로리다 18:26)
quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter.
(아풀레이우스, 플로리다 18:54)
"Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum."
(아풀레이우스, 변신, 5권192)
"Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter sub- sitae convallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structura, nec ullam vel dubiam spei melioris viam volens omittere, sed adire cuiuscumque dei veniam, sacratis foribus proximat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:19)
"At illae sequentes herile praeceptum, Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:69)
"His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat, capilloque discisso et capite conquassato graviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et eicere et lente et faba commixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:75)
"At paulo ante pinnatam Pegasi vincebas celeritatem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION