라틴어 문장 검색

namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis in nullum mea mens grande vacavit opus, nec satis hoc fuerat, stulto quoque carmine feci, Artibus ut posses non rudis esse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 312)
quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas lecta satis multas, pauca fuisse queror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 55)
) sodali mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis, at si cauta parum scripsisset dextra quis esses, forsitan officio parta querella foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 62)
quae scilicet in me quam proba tam timida est experiensque parum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 78)
cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum et maris Ionii transieritis aquas, luce minus decima dominam venietis in urbem, ut festinatum non faciatis iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 53)
ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri, verba minus certe ficta timoris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 57)
aut populi reditus positam componet ad hastam, et minui magnae non sinet urbis opes . aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati, de tanto dignis consule rebus aget . aut feret Augusto solitam natoque salutem, deque parum noto consulet officio.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 510)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, qui minus Ausonia distet ab urbe, loco, unde tuas possim laudes celebrare recentes magnaque quam minima facta referre mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 839)
atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 93)
nec minus hospitibus pietas est cognita talis, misit in has siquos longa Propontis aquas, is quoque, quo laevus fuerat sub praeside Pontus, audierit frater forsitan ista tuus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 947)
Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, nominis efficitur condicione tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 121)
nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve, nec satis utilitas est mihi nota mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1217)
"num minus hic toto est altior orbe cinis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권301)
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권327)

SEARCH

MENU NAVIGATION