라틴어 문장 검색

o mors auritis iam mitis legibus, o mors surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur, cui tantum de te licuit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3251)
in morte victor aspera, tum deinde post mortem pari victor triumpho proteris solo latronem corpore.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.153)
mors misera non est, aditus ad mortem est miser.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 188:3)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:5)
Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullas post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:1)
"optatura mortem, sed uolo mihi licere et mortem optare."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 3:14)
alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen15)
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 131:1)
o mors amoris una sedamen mali, o mors ^pudoris maximum laesi decus, confugimus ad te:
(세네카, 파이드라 16:39)
de quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia uenerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem euaderet aeternam, et aliis quoque fratribus ministerium uitae ac salutis docendo exhiberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:8)
sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est, quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent quod morte sua servent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 53:1)
at illos debitos iam morti destinatosque, alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et quae procurator tenuerat pro domino possederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 321:1)
nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 270:2)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION