라틴어 문장 검색

Cum vobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae veteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut oblivio subtrahat, superfluum video inter scientes nota proferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:2)
Licet, inquit, in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reverendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis, et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non novitas sed vetustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 4:2)
Tanta autem apud veteres fuit licentia huius genitivi, ut Asinius Pollio vectigaliorum frequenter usurpet, quod vectigal non minus dicatur quam vectigalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 12:1)
*Dies hic sextus, cum nihil egi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 22:2)
Verum ne de die crastini nihil retulisse videamur, suppetit Coelianum illud ex libro Historiarum secundo:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 25:1)
Ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accurate scriptis repperiri solet, et in sexta in Antonium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 5:2)
sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum qui, quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:3)
libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 12:2)
Conrugato indicavere vultu plerique de considentibus Evangeli interventum otio suo inamoenum minusque placido conventui congruentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:1)
Si ergo nihil est quod me hoc scire prohibeat, volo in medium proferatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 16:3)
Aedem vero Saturni aerarium Romani esse voluerunt, quod tempore quo incoluit Italiam fertur nullum in eius finibus furtum esse commissum, aut quia sub illo nihil erat cuiusquam privatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 3:1)
Hoc qui senserit obliviscetur id dominis parum non esse quod dis satis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:3)
Parum fuerit dominis praestitisse viventibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:1)
Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo vertit ex quo digressus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 4:1)
Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION