라틴어 문장 검색

ne oleum minus ignitum est, aut minorem vim in corporibus calefactandis habet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:3)
ego nunc ut praesentibus fabulis minus aptas relinquo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 10:3)
Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 14:2)
Scis, inquit, Disari, praeter hunc vestitum qui me tegit nihil me in omni censu aliud habere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 17:2)
Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:1)
Nihil ergo impedit marinae aquae densitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 22:2)
A vero enim lapsus est aliorum quattuor sensuum secutus exemplum, quia in audiendo et gustando et odorando atque tangendo nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum sui moveat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:3)
Hinc putavit et ex oculis nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:2)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Vides satius fuisse philosophorum omnium principi alienis abstinere quam minus nota proferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 13:2)
Non minus te, inquit, Disari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo videris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam oblivioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:2)
Natura enim nihil superfluum, sed membra singula ad aliquod vivendi ministerium fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:4)
Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in humorem resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:3)
Aristoteles vero auctor est vulnera quae ex aereo mucrone fiunt minus esse noxia quam ex ferro faciliusque curari, qui inest, inquit, aeri vis quaedam remedialis et siccifica, quam demittit in vulnere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:2)
et qui minus debuerit minus det secundum antiquam consuetudinem feodorum.
(Magna Carta 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION