라틴어 문장 검색

quas mihi ad vicem nosse non minus cordi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:3)
ceterum, ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris, maxume iniungo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:1)
siquidem iuste sub iusto principe iacet qui, per se minimus et tantum per sua maxumus, animo exiguus vivit et patrimonio plurimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:2)
amavi, fateor, satis hominem, licet quibusdam, tamen veniabilibus, erratis implicaretur atque virtutibus minora misceret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:3)
difficilis aditu, cum facilis inspectu, et portandus quidem, sed portabilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:11)
legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 8:5)
haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:2)
etenim protinus argumento fuere livida cutis, oculi protuberantes et in obruto vultu non minora irae vestigia quam doloris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:1)
Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:1)
nos opuscula sermone condidimus arido exili, certe maxima ex parte vulgato, cuius hinc honor rarus, quod frequens usus, hinc difficilis gratia, quod facilis inventio est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:3)
iubetis enim tam diversa quam nimia explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inpudenter incipitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:4)
quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 3:2)
sed dei indultu vitio nulli minus addicimur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:2)
an supercilium tamquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:4)
nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis et propositionibus acet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION