라틴어 문장 검색

Graecorum etiam censuales conferendi, ut quae quando sint gesta aut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 7:1)
ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 29:2)
Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:4)
Satis habeat appellari imperator.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:3)
Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam quem appellasti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:2)
Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:2)
ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum causa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 12:2)
Id vocatur quod dilectio penes Graecos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:2)
Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:4)
Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)
Nam et alios ludos scaenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quae sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:2)
Passus est autem beatus Albanus die .X. Kalendarum Iuliarum iuxta ciuitatem Uerolamium, quae nunc a gente Anglorum Uerlamacaestir siue Uaeclingacaestir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi operis atque eius martyrio condigna extructa.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:5)
Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:8)
De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I.3)
Rex prouinciae illius quomodo appellatur?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION