라틴어 문장 검색

minus cladis ceterum non plus animorum ad hostes erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 494:1)
iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes dum ab hostibus prius impetus prius clamor inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 512:1)
capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 533:3)
minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 565:2)
quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam parvarum eventus perferebatur inde in altera Romana castra, quae viginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo in maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 568:1)
in his tribus urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut parvo admodum plures caperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 654:1)
aedem Quirini dedicavit - quam in ipsa dimicatione votam apud veterem auctorem invenio neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset - ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 665:1)
caesa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 670:1)
ego istum iuvenem domi tenendum, sub legibus sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 21:1)
dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 24:3)
temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 120:2)
ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixture Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique, accolae Oceani, ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 219:1)
ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiore, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 268:1)
ubi in minorem applicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leviter adnexa erat vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:3)
ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitus Italiam defensurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 325:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION