라틴어 문장 검색

parum est illi capere patriam, nisi verterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persolverit.
(세네카, 행복론, Liber V 92:4)
Dum Alpes pacat immixtosque mediae paci et imperio hostes perdomat, dum vel ultra Rhenum et Euphraten et Danuvium terminos movet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:3)
Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:5)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
Non hausit Minturnensis palus exulem Marium;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.28)
palus inertis foeda Cocyti iacet;
(세네카, Hercules Furens 10:16)
Stygiae paludis ultimos quaerens sinus fecunda mergit capita Lernaeus labor.
(세네카, Hercules Furens 12:15)
si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:16)
elisit hydram, dente cum fixo tenens media palude victor, effuso obrutus artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
(세네카, Hercules Oetaeus 14:17)
limosa pigrum circumit fontem palus.
(세네카, 오이디푸스 7:22)
Pallas Actaeae veneranda genti, quod tuus caelum superosque Theseus spectat et fugit Stygias paludes, casta nil debes patruo rapaci:
(세네카, 파이드라 16:17)
fons stat sub umbra tristis et nigra piger haeret palude:
(세네카, Thyestes 679:1)
testis, qui niveum quondam percussit Adonem venantem Idalio vertice durus aper, illis formosum iacuisse paludibus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b19)
testis Amymone, latices dum ferret, in arvis compressa, et Lernae pulsa tridente palus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b18)
damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes, et quaecumque meos implicat unda pedes, immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1112)

SEARCH

MENU NAVIGATION