라틴어 문장 검색

haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit - et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam attrectamus gazas - eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 37:1)
Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 256:2)
cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, imploratos adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 260:1)
Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 269:2)
itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 274:2)
omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 296:1)
nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:1)
nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 377:1)
tamen cum cetera liberavimus Graecia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 381:2)
hoc tu dicas liberantibus Graeciam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 386:2)
numquam aliter tutam libertatem Graeciae fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 400:2)
illa tacita suberat cura, ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et inchoata belli victoria successori tradenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 408:2)
cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 483:2)
id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem, sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 552:2)
adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 573:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION