라틴어 문장 검색

Deinde in catalogo suo curavit Virgilius vitare fastidium, quod Homerus alia ratione non cavit eadem figura saepe repetita:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:8)
Illam vero enumerationis congestionem apud Homerum Maro ammiratus ita expressit, ut paene eum dixerim elegantius transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 17:1)
Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 1:2)
Homerus omnem poesim suam ita sententiis farsit ut singula eius ἀποφθέγματα vice proverbiorum in omnium ore fungantur, ut:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 6:1)
Fortunam Homerus nescire maluit, et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:2)
Aegaeon apud Homerum auxilio est Iovi:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 9:2)
Eumedes Dolonis proles bello praeclara, animo manibusque parentem refert, cum apud Homerum Dolon inbellis sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 9:4)
Nullam commemorationem de iudicio Paridis Homerus admittit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 10:1)
Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 13:1)
Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:4)
Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:1)
Sed priusquam causam propono, illud antiquo poeta teste monstrabo, hunc morem loquendi pervagatum fuisse, ut Acheloum pro quavis aqua dicerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:5)
In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam diligentiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 15:1)
Quod ne adfirmem potius quam probem, ipsa Aristotelis verba ponam ex libro quem de poetis secundo subscripsit, in quo de Euripide loquens sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:2)
ἁγνίσαι autem Graece dicunt dis consecrare, unde poeta vester ait ex Iridis persona:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION