라틴어 문장 검색

L. Horatius arma, tela, frumentum quaeque alia belli tempora poscent provideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 70:2)
Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 96:3)
Furio Q. Servilio iterum L. Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio L. Geganio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 321:2)
Furius M. Horatius dextrorsus in maritimam oram atque Antium, Q. Servilius et L. Geganius laeva ad montes et Ecetram pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 325:4)
- M. Horatius consul ea lege templum optimi maximi dedicavit anno post reges exactos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 31:1)
iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 540:1)
P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 24:1)
‘Hymen ō Hymenaee, Hymen ades ō Hymenaee!’ ubi ad Decimī aedēs pervēnērunt, Decimus Horātiam super līmen sustulit dōnaque eī obtulit, ignem et aquam, quod iam Horātia domina facta erat familiae.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae36)

SEARCH

MENU NAVIGATION