라틴어 문장 검색

pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 69:1)
alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:4)
gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique ut ea quae pollicerentur ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 74:1)
Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 76:1)
si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 78:1)
interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut quos milites intra praesidia regis Persei haberent eos primo quoque tempore domum revocarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 79:1)
cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 82:1)
quae facta a C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 92:1)
nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 101:2)
haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 107:1)
haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 116:1)
propter quae veriti patres ne qua maior ignominia acciperetur legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui comperta quae agerentur referrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 117:1)
legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 124:1)
hi quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 124:2)
consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION