라틴어 문장 검색

et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장22)
et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장45)
instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장47)
Factum est templum eius sicut homo ignobilis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장8)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장57)
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장2)
Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장36)
Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장43)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장84)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장4)
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장53)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장9)
Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION