라틴어 문장 검색

"Sed Charite capulum Tlepolemi propter assistens gladioque fulgenti singulos abigens, ubi fletus uberes et lamentationes varias cunctorum intuetur, Abicite inquit, Importunas lacrimas, abicite luctum meis virtutibus alienum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:93)
abiecta toga se ad generi pedes abiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:10)
nemo punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, uiginti uno die abiecti tractique, inter eos feminae et pueri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:4)
ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:1)
Quae vero ultimo loco sequuntur tam vili compositione dispositae et habitu incedentes abiecto et quibuslibet carentes auxiliis omnique poenarum genere fatigatae, ut manifeste potes oculis conspicere propriis, in quarum et ego sum inserta collegio, sunt iliae omnium mulierum miserrimae, quae dum viverent cunctis amoris intrare palatium clausere volentibus nec aliquibus bona facientibus vel ab iis benefaciendi causam et favorem petentibus voluerunt pro meritis respondere, sed omnes amoris postulantes deservire militiae abiecerunt et tanquam sibi odiosos repulerunt, eum non recolentes omnino qui deus amoris dicitur, cui militare quaerebant qui postulabant amari;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION