라틴어 문장 검색

Quid se in columnas impingere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:3)
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:6)
Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 38:2)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 150:2)
" Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 190:2)
Omne tempus, omnis vos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum impingere ;
(세네카, De Providentia, book 1 73:1)
At in aliquod genus vitae difficile incidisti et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis nec rumpere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:1)
Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:1)
Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:6)
In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:4)
Homicida insepultus abiciatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.1)
petitur ut insepultus abiciatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.3)
inviso patri haec dextra iam vos reddet, excutiat levis nervus sagittas, tela sic mitti decet Herculea, Quo se caecus impegit furor?
(세네카, Hercules Furens 14:25)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION