라틴어 문장 검색

dictator ex senatus consulto triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:4)
consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 100:1)
quo creati sunt die, eo - sic enim placuerat patribus - magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 105:1)
hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 142:2)
et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:2)
suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 324:1)
et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senati consultum factum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 407:1)
profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 545:1)
dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius longe maximam speciem captiva arma praebuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 573:1)
ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque gentem in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 620:1)
memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos consules, falsos ratus, transcendent, incertum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 644:1)
Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 306:3)
vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat sive senatus consulto accitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 351:1)
nocte rediit, approbare collegam consulta referens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 571:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION