라틴어 문장 검색

adeo turbatis inde ordinibus abscessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 62:3)
iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 33:1)
qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent, qui sine ullo certamine - abscesserant enim metu hostes - Tannetum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 255:1)
natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 371:1)
vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis aut vincere aut, si Fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 468:2)
tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 307:1)
ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 408:1)
Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant, Campanos timentium si praesidium Romanum abscessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 246:1)
Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 262:1)
itaque Regio extemplo abscessum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 14:1)
ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera neque satis inceptu succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 241:2)
itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 473:1)
Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua, quam obsidebant, abscederent prius quam expugnassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 3:2)
id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 43:1)
ceterum Hannibal, ut nec hostis elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION