라틴어 문장 검색

nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:2)
Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:1)
Neque alienum est malicorium uel sertulam Campanam ex uino coquere, deinde conterere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 27:6)
Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:7)
quo minus alienum uidetur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 67:4)
Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 12:2)
At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:5)
uer est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 8:6)
Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:2)
Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in uesicam conpellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 26:1)
holera et salsamenta semper aliena sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:3)
Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:1)
uinum per omne tempus esse alienum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:3)
Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id uinciendo alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 18:1)
Hujus artis decreta in ejusmodi rebus haud dubie aliquatenus oppugnari possunt, nec semper ab iis aliena est propria cujusvis editoris sentiendi ratio:
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.106)

SEARCH

MENU NAVIGATION