라틴어 문장 검색

Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Ut enim ab illa infinita discedatur, propior est eiusdem gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:2)
Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam casus aliqui aut tempus imponit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 148:1)
hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:5)
Cum igitur hie locus nihil habeat dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint et obsint, proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare animos hominum et ad usus suos adiungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 22:1)
rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit an secus, de eo fortasse disputari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:2)
Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit, repugnetne plane an possit cum honestate coniungi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:1)
Excitabat eos magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 15:1)
An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:1)
Missos facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate coniungitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:1)
Quas ego si quis sit unus complexus omnis, idemque si ad eas facultatem istam ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum non egregium quendam hominem atque admirandum fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 76:1)
Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in forensibus rebus civilibusque versatur, quin scias, neque eam tamen scientiam, quam adiungis oratori, complexus es, videamus ne plus ei tribuamus quam res et veritas ipsa concedat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 77:1)
Hisce ego rebus exempla adiungerem, nisi apud quos haec haberetur oratio cernerem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 190:1)
qui cum esset constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiungeremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae essent propriae belli administrandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 210:2)
sed quia saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedisequamque adiunxisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION