라틴어 문장 검색

sic verus ille animus et in alienum non venturus arbitrium probatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 1:2)
Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:3)
Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 18:4)
Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si vivit, alienum negotium agit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:8)
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)
Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici" ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 37:1)
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:1)
Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:2)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 33:2)
Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:1)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
elige arbitrio tuo civitatem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 8:6)
Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 20:1)
Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION