라틴어 문장 검색

Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 1:1)
admiratus est rem, qua putavit Caesarem dignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:7)
Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:5)
Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:2)
Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 9:5)
Et tamen admirans illam iam procul;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:9)
Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:3)
Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:2)
Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 29:2)
Tunc te admirare, cum contempseris necessaria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:3)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:4)
Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:2)
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:4)
Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION