라틴어 문장 검색

nec lucem in thalamos totis admitte fenestris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 167:2)
denique Caesareo, quod non desiderat ipse, non caret e nostris ullus honore liber, si dubitas de me, laudes admitte deorum, et carmen dempto nomine sume meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 122)
ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 214)
et mea non minimum culpa furoris habet, tu quoque magnorum laudes admitte virorum, ut facis, et lapso quam potes affer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 320)
nec scelus admittas, si consoleris amicum, mollibus et verbis aspera fata leves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 67)
sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1410)
nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti moris et antiquas testificantur opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권193)
exta bovis gravidae dantur, fecundior annus provenit, et fructum terra pecusque ferunt, hanc quondam Cytherea diem properantius ire iussit et admissos praecipitavit equos, ut titulum imperii quam primum luce sequenti Augusto iuveni prospera bella darent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권460)
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra admittit castas ad sua sacra manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권182)
Sed enim non sustinet ultra perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:3)
Sed ales sensit adulterium Phoebeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:3)
Subit, hanc arcana profana detexisse manu tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 62:2)
Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas admisitque deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:9)
cruor undique manat, detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla pelle micant venae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:6)
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, aut haeret membris frustra temptata revelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION