라틴어 문장 검색

neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus illo pulcherrimo operum Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:2)
quantum possis, in eo semper experire, it prosis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 230:2)
quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:4)
non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 110:3)
nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:4)
in parte iuvari potest, quod, cum aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:2)
res varias cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et foro nos experiri potuimus, dum scholastici sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 263:1)
Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장1)
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장5)
At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장5)
proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissime experiretur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장2)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
licet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장12)
Id adeo experiri licet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION