라틴어 문장 검색

Miro namque Dei iudicio quandoque agi credendum est, ut unde digna supplicia impius declinare arbitratur, inde in ea gravius precipitetur;
(단테 알리기에리, Epistolae 39:10)
At livor antiqui et implacabilis hostis, humane prosperitati semper et latenter insidians, nonnullos exheredando volentes, ob tutoris absentiam nos alios impius denudavit invitos. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:2)
hec Myrrha scelestis et impia in Cinyre patris amplexus exestuans;
(단테 알리기에리, Epistolae 56:6)
Sed quia de trono immutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:8)
assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:9)
Hanc cum ex more consularis inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero - nam id crimen maritus inpegerat - poenali carceris horrore circumdedit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:2)
"Equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:9)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir moechus tenendus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:7)
"ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III17)
adulter, quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV3)
abditus interea latet et secretus adulter, inpatiensque morae silet et praeputia ducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI123)
oculos fuligine pascit distinctus croceis et reticulatus adulter, suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo saepius in teneris haerebit dextera lumbis, hic erit in lecto fortissimus:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI186)
Consulit ictericae lento de funere matris, ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem efferat et patruos, an sit victurus adulter post ipsam:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI279)
"instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX37)

SEARCH

MENU NAVIGATION