라틴어 문장 검색

Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장3)
ita se ducum auctoritas, sic rigor disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque tantum iuberi expediat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장9)
Suedius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus modestiam disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장3)
corrupta iurgiis aut rixis disciplina;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장7)
priores id principes pecunia et saepius vi perpulerant, ac pleraque municipia et coloniae aemulabantur corruptissimum quemque adulescentium pretio inlicere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장12)
legati tribunique ex moribus imperatorum severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장4)
apud Vitellium omnia indisposita, temulenta, pervigiliis ac bacchanalibus quam disciplinae et castris propiora.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장6)
et vires luxu corrumpebantur, contra veterem disciplinam et instituta maiorum apud quos virtute quam pecunia res Romana melius stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장7)
acriore hodie disciplina victi quam victores agunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장10)
et profuisse disciplinae ipsum pudorem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장15)
quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장7)
nunc easdem omnium partis, addito si quid militaris disciplinae in castris Romanorum viguerit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장15)
legatorum ius adolevit diuturnitate officii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsulum splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae consulebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장6)
octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae convelli sine exitio convellentium non potest:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장13)
hinc ipsi exercituique minor cura disciplinae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION