라틴어 문장 검색

Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo, ceu suprema lues urbi facibusque cruentis aequatura solo turres Bellona subiret, omnibus e tectis certatim ingentia saxa roboraque et validas fundae Balearis habenas - nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권389)
tener hinc conatibus annos egreditur iuvenemque patrem puer aequat Alatreus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권17)
Non ego, centena si quis mea pectora laxet voce deus, tot busta simul vulgique ducumque, tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권388)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 8:1)
In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.7)
quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi, ita etiam una atque indissimili sede perpetuac beatitudinis meruisset recipi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:9)
Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:7)
praeda uago iussit geminare pericula ponto, bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 324)
Iam simul audacis uenient certamina Martis aduersisque parent acies concurrere signis, tum tibi non desit faciem componere pugnae, seu sit opus quadratum acies consistat in agmen, rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo, seu libeat duplicem seiunctim cernere martem, dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister miles sitque duplex gemini uictoria casus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae27)
ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:3)
iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:1)
alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:2)
quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 390:2)
ita geminatis manipulis centuriones imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 532:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION