라틴어 문장 검색

Vultum quidem non deiciet nec animum ob erus alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:6)
Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 122:1)
Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata visentur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:4)
Acta hic divi Augusti aequet, annos vincat!
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 75:2)
sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:5)
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:1)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam - ab homine me tantum dicere putas ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:1)
non trahuntur a fortuna, sequuntur illam et aequant gradus.
(세네카, De Providentia, book 1 57:5)
discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:3)
errat per orbem, non ut aequetur Iovi nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
(세네카, Hercules Oetaeus 7:5)
gregibus aequari meus quot ille poterat?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:14)
O mea nullis aequanda malis fortuna, licet repetam luctus, Electra tuos.
(세네카, 옥타비아 1:17)
invictus acie, gentium domitor, Iovi aequatus altos ipse per honorum gradus Caesar nefando civium scelere occidit.
(세네카, 옥타비아 8:4)
aequas.
(세네카, 파이드라 11:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION