라틴어 문장 검색

Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:2)
Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:3)
quae necesse est aut pura siccaue sint aut umida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:2)
et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:3)
squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. #1108 V;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:2)
Si umidum, uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:4)
si aliud tempus, frigida aqua fouendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 28:3)
chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:3)
Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 11:1)
Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:1)
tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:5)
Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:1)
deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:2)
Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:1)
Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expeditius os reponitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION