라틴어 문장 검색

Umorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장48)
isque mollis est, si non nimius umor subest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장49)
Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장51)
Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos . . . revertens subit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장53)
Si vero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장14)
in viris vero et ubicumque multus umor subest, scrotum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장15)
Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장16)
si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장17)
idemque umor . . . clystere intus agetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장14)
Idem umor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장33)
Solet etiam evenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장24)
Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장25)
tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장19)
Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장25)
Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic eam inritet et graves inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION