라틴어 문장 검색

Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit ?
(세네카, De Providentia, book 1 43:8)
Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 72:1)
Cogendae in artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus incommodis graviora sanata sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:2)
Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quae eum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 91:1)
Magnum et hoc inter cetera paupertatis incommoda, quod abdicationem filius non timet.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.37)
O magne Olympi rector et mundi arbiter, iam statue tandem gravibus aerumnis modum finemque cladi.
(세네카, Hercules Furens 3:1)
amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:16)
tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum grave nisi regna traxit, hic meum pectus timor.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:35)
patet ecce plenum pectus aerumnis:
(세네카, Hercules Oetaeus 15:10)
mors sola portus dabitur aerumnis meis.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:29)
siccus aerumnas tuli.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:43)
undique infelix caput mactate saxis, vincite aerumnas meas.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:25)
Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma malisque tantis Herculem indomitum refer mortemque differ:
(세네카, Hercules Oetaeus 20:38)
scelere materno hic perit, fraude illa capta est - quis per annorum vices totoque in aevo poterit aerumnas senex referre tantas?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION