라틴어 문장 검색

Scias ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:1)
Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:1)
Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 1:1)
Nec vero affectanda sunt semper elata et excelsa.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:1)
Nam cum omnibus virtutibus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in amore constantiam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 3:1)
Natus splendide abundat facultatibus, amat studia ut solent pauperes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 2:2)
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 110)
non ego sidereas adfecto tangere sedes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:35)
barbaria noster abundat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 72:4)
sic adfectantes caelestia regna Gigantes ad Styga nimbifero vindicis igne datos . sic victor laudem superatis Liber ab Indis, Alcides capta traxit ab Oechalia.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 826)
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet, fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes sumpta Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권280)
Deque tuo fiet - licet hac sis laude superbus - Insatiabilibus corpore rixa lupis . In loca ab Elysiis diversa vocabere campis, Quasque tenet sedes noxia turba , coles . Sisyphus est illic saxum volvensque petensque , Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae, Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, Exulis Aegypti , turba cruenta , nurus . Poma pater Pelopis praesentia quaerit , et idem Semper eget , liquidis semper abundat aquis ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:6)
Plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:9)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)
nam spes adfectat easdem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION