라틴어 문장 검색

Continuo sine mora Rotholdns, miles acerrimus, videns quia ars et flamma Sarracenorum invaluit, machinaque cum inhabitatoribus suis humi procubuit, a moenibus urbis, in quae a machina descenderat ante incendium una cum Petro Longobardo, [0570C] milite praeclaro, celeri pede desiliit, quod nullum eis auxilium ferebatur, et in vallo juxta muros constiterunt illaesi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:1)
Qui Sarracenos ad mille egressos repentino impetu equorum agressi sunt, et eos saevo vulnere interimentes, supra quingentos naribus amputatis et manibus aut pedibus in campo semivivos reliquerunt, ipsi vero victores cum captivis uxoribus eorum et pueris Jerusalem reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:5)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)
Cui quatuor ex suis collateralibus assistentes, alii pedes illius in gremio accipiebant, alii capiti ejus ad reclinandum pectus suum supponebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:6)
Qui vero dubitant, et formidolosi sunt, de [0586A] loco mecum pedem non moventes, quo tutum illis videtur, revertantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:11)
Comitissa vero Ida utrum capta et abducta, aut pedibus tot millium equorum membratim discerpta fuerit, usque in hodiernum diem ignoratur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:4)
Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et ejus pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:6)
complices vero illius, quibus non indulsimus, in manu vestra sive ad mortem, sive ad vitam habeantur in ultione sanguinis patris, cum ab hac obsidione primum pedem averterimus, et noster exercitus in sua reditum paraverit, Vobis autem in omnibus commodis vestris manus mea non deficiet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:6)
Navigio Bertranni et Pisanorum a Tripla versus mare applicato in urbis obsidionem, ad planitiem camporum cum ingenti manu Gallorum, equo et pede ad omnem assultum paratorum, regis et suorum tentoria [0683B] locata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:4)
oculos sublimes, linguam mendacem, cormachinans cogitationes pravas, proferentem mendatium, testem fallacem,pedes veloces ad currendum in malum, et manus veloces ad effundendum sanguinem,et seminantem inter fratres discordias."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:14)
Et Salomondixit, "Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, reteexpandit pedibus eius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:14)
Avari enim divitias super capud et non sub pedibus haberedicuntur, quia se a divitiis permittunt superari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 8:6)
Divitias autem acquiras et sub pedibus habeas, iustas tamen et bonas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 9:4)
Et eciam quidam philosophus dixit cuidam imperatori, "Indignareris, inquit,optaret si aliquis, ut inutiles manus ac pedes haberet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:13)
Et alibi, Dum licet et modici tangunt precordia motus, Si piget, in primo limite siste pedem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION