라틴어 문장 검색

Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:1)
deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:4)
momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:2)
At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 4:2)
Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:6)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:3)
siquidem id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 7:3)
quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 25:3)
Constat item, Celsum opere suo medicinam a peregrina servitute liberare Romanosque ipsa hac disciplina erudire voluisse;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.75)
Mulier sanguinem vomens, profusis menstruis, liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:2)
Articuli vero cui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 28:1)
sed ei ipsi, quae dolet, quaeque liberanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 4:2)
Et lenia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt valentiora vero iis, qui jam pluribus diebus febre liberati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 4:3)
Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo qui proximus est, post tempus accessionis, tuto lavari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 3:5)
Est etiam apud Hippocratem, ei, quem septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION