라틴어 문장 검색

ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:1)
Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 425:2)
Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1360)
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi, quod me sollicitat plurimis miserum modis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 123)
L. Quia istuc facinus, quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1011)
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8101)
myropolas omnes sollicito, ubicumque est lepidum unguentum, unguor, ut illi placeam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 38)
quid hunc sollicitas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 223)
Mulier alienata est abs te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 445)
si quis dotatam uxorem atque anum habet, neminem sollicitat sopor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 215)
sed erile scelus me sollicitat, eius me impietas male habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 39)
sed id si alienatur, actumst de collo meo, gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4308)
uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, uiduata morte Domiti[i] maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION