라틴어 문장 검색

verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 75:2)
et hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et distinguent atque concident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 122:3)
nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:3)
alioqui etiam scribere sit supervacuum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:2)
alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 173:1)
alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:4)
Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et . alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est deforme.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 253:4)
operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris, perdet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 288:1)
dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 306:6)
plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 308:4)
sed quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 176:2)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)
quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 229:1)
alioqui pessime de rebus humanis perductae summum artes mererentur, si, quod optimum, idem ultimum fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 275:3)
posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION