라틴어 문장 검색

simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 5:2)
simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:2)
at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:2)
dubioque obnoxia fato Pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:9)
Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:5)
Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:1)
quod est difficile in eius modi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentet, ex altera servitutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 14 1:5)
Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.13)
Non est diuidere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.12)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte structuris sive aggeribus expediantur progressus, et ita conformandae portuum conclusiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장4)
exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera paulo plenius, idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 50:2)
Est igitur amor ille passio, qui ex altera tantum est parte libratus, qui potest singularis amor vocari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:9)
Ex altera vero fluminis parte quidam stabat immensae magnitudinis homo, qui, quum vidisset pontanum a Britone superari et eundem Britonem pontis transitum cerneret ascendisse, pontem [scilicet] aureum tanta coepit fortitudine agitare quod saepissime sub aquis non poterat apparere submersus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:11)
et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION