라틴어 문장 검색

cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:1)
omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 2:1)
cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:2)
dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:5)
mercedem gloriae flagitat ab is quorum patres adfecerat gloria, idemque:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:7)
Illud angit vel potius excruciat, discessus ab omnibus is quae sunt bona in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:2)
quodsi expectando et desiderando pendemus animis, cruciamur, angimur, pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:1)
quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumventos convenirem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:5)
ego a te non postulo, ut dolorem eisdem verbis adficias quibus voluptatem Epicurus, homo, ut scis, voluptarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 18:1)
Nunc, nu/nc dolorum anxi/feri torquent ve/rtices, Nunc se/rpit ardor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:8)
illud enim, quod me angebat, non eximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:6)
despicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritudine adfici potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:4)
ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:5)
nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:2)
nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION