라틴어 문장 검색

Hi duo longaevo censentur Nestore fundi:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI6)
Felix, quae tali censetur munere tellus!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVI2)
Silius optatae succurrere censuit umbrae, Silius et vatem, non minor ipse, colit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, L2)
Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIX6)
Quaeras, censeo, si legi laboras, Nigri fornicis ebrium poetam, Qui carbone rudi putrique creta Scribit carmina, quae legunt cacantes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXI4)
quae quibus anteferam amphibolia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3711)
sane 'anteferam' non est dividendum, est 'praeferam'. nec maxima ivno aut in Iunonem male dictum est, ut eam non esse maximam dicat, sicut etiam in Iovem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3714)
"Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:29)
Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:6)
'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 19:2)
hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:4)
in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 30:2)
mentem volebant rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere).
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 38:3)
scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:1)
in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασίαν, nos visum appellemus licet, et teramus hoc quidem verbum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius - sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem adiungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION