라틴어 문장 검색

illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:3)
sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 39:1)
cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:2)
nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatam quandam intemperantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 49:2)
discrepabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 50:3)
horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:2)
sine adsensione autem dico ut id quod agimus non opinemur verum esse aut nos id scire arbitremur, agamus tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS6)
nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:7)
quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 12:1)
moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:2)
ego vos hortari tantum possum, ut omnibus rebus humanis anteponatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:8)
quid arbitramur in vera facturos fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:6)
quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:3)
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION