라틴어 문장 검색

Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
Victus amore tui, cognato sanguine victus coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:7)
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS38)
tibi me est aequum parere, Menalca, sive sub incertas zephyris motantibus umbras, sive antro potius succedimus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS3)
aspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS4)
successimus antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS12)
ipsae iam carmina rupes, ipsa sonant arbusta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS40)
Chromis et Mnasyllos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.9)
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.21)
hic candida populus antro imminet, et lentae texunt umbracula vites.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS31)
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.12)
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis ire;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.50)
huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum - quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:6)
Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant flumina correptosque unda torquentia montis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:8)
illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION