라틴어 문장 검색

Est enim etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et eum plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert.
(세네카, 행복론, Liber II 20:2)
Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ;
(세네카, 행복론, Liber II 160:4)
hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat :
(세네카, 행복론, Liber VII 77:3)
quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:7)
Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:7)
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:3)
Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:4)
Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 105:6)
anxiae sol- licitaeque tutelae, precarii spiritus et male haerentis, quem pavor repentinus aut auditus ex improviso sonus auribus gravis excutit;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:7)
Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 156:5)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Cum placidissimo et facillimo et minime anxio morosoque vivendum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 47:1)
Feliciorem ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur ?
(세네카, De Providentia, book 1 31:1)
Mero se licet sopiat et aquarum fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in cruce ;
(세네카, De Providentia, book 1 31:2)
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION