라틴어 문장 검색

Et ut territos recipientesque equos videre, alacres mutua adhortatione in terram desilire et turbatis acriter pedem inferre coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 11:2)
Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 15:1)
Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula, pauci telis hostium exacti penetravere ad Pomm acerrime pugnam cientem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 9:1)
"Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero, viderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 17:3)
Ergo spreto regis imperio - quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit - totidem erant imperatores, quot agmina errabant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 22:1)
Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 25:1)
Cete- rum amnium coetus maritimis similes fluctus movet, multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum cogitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 10:1)
Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 21:1)
Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a sequentibus, qui antecedentes turbaverant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 17:1)
Rex dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit;
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 23:1)
Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii, quamvis admonentibus ducibus, ne valitudinem regis onerarent, expresserunt, ut in conspectum eius admitterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:98)
illis placidi sermonis Iason suggerit adfatus turbataque pectora mulcet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 321:2)
stat procul intendens dubium pater anxius arcum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 429:1)
haec ait et pontum pater ac turbata reponit litora depellitque Notos, quos caerulus horror
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 687:1)
incubuit, coit agrestum manus anxia priscum in nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 720:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION